Mei Oculus Devorati Sunt Tenebris... Lyrics


[1.7] Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus,

et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae: Etiem: Amen.

[1.10] Fui in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae.

[1.12] Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum:

Et conversus vidi septem candalabra aurea:

[1.13] et in medio septem candalabrorum aureorum, similem Filio hominis, vestitum podere,

et praecinctum ad mamillas zona aurea:

[1.14] caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam.

[1.15] Et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:

[1.16] Et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat:

et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.

[1.17] Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam

super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,

[1.18] et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni.

[1.19] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oporet fieri post haec.

[1.20] Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea , et septem

candelabra aurea: septem stellae Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra

septem, septem Ecclesiae sunt.

[Apocalypsis I]